- SASEM
- SASEMapud Arabes, lignum est ebeni instar; in plurari semasim, eôdem nomine dictum, quô sesamum, quam vis a sesamo diversissimum. Quo haec pertinent in Alcamus: Siz vel Siza, nigrum lignum ad patinas conficiendas. Aut est ebenus, aut sasim, aut lignum nucis, et regio quaedam in terra Adarbigian (i e. Atropatia Strabonis) ex qua nempe hoc lignum affertur et nomen sumit. Idem alibi, Sasim, arbor nigra, aut ebenus, aut siz, aut arbor, ex qua fiunt arcus. Damit in c. de Simsima, quod formicae rubrae genus est, dicit hoc idem lignum sempsem vocari et pluraliter semasim, quod probat ex his Pseudoprophetae verbis, de iis, qui in gehenna torquentur: Exibunt exigne, post aliquam inco moram; exibunt, inquam, tamquam ligna semasim, i. e. patiter nigri, propter adustionem exigne. In quae verba Commentatores multa habent mire absurda: Sed peritiores agnoscunt, ligna sesamim esse ebenina ligna, aut ebeno atrore similia, ita ut exusta videantur. Unde lux his Dioscordisi c. de ebeno. Ε῎νιοι δὲ τὰ ση???άμινα, ἢ ἀκάνθινα ξύλα ἐμφερῆ ὄντα, ἀντὶ ἐβένου πωλοῦ???ι. Quae Marcellus Virgilius ita reddidit, Vendunt pro ebeno quidam spinae Indicae, aut mori, fallente similitudine, materiam. Putat nempe pro ση???άμινα legendum συκάμινα, quia sesamum nihil habet commune cum ebeno. Sed neque sycaminus, seu sycomorus, nisi quod utrumque lignum est. Itaque nihil mutandum: Sesamina enim hîc sunt ligna illius arboris, quae Arabice sasim et sempsem appellatur, et in plurali semasim habet. Sed et praeter Dioscoridem, Arrianus in Periplo, meminit φαλάγγων ση???αμίνων καὶ ἐβενίνων, palangarum sesaminarum et ebeninarum, quae ex Indiae urbe Barygasis in Persidem afferebantur. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. I. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.